

Virginum se quaeque velut ad amatoris oculos exornaverat: quarum ordinem ducebat Anthia Megamedis et Euippae indidem civium filia. Procedebant ordine pompam ducentes: ac primo quidem quae ad sacra pertinebant, cum facibus, canistris, et suffimentis postea equi, canes, et venatoria instrumenta, quorum nonnulla bellica, pleraque tamen pacifica. Magna vero multitudo cum popularium tum hospitum ad spectaculum convellerat, etenim mos erat, ut in illo conventu sponsi virginibus, et ephebis uxores quaererentur. Agebatur Dianae festum domesticum, (sunt autem ab urbe ad templum stadia septem) et ducere pompam virgines cunctas indigenas oportebat magnifice exornatas, ephebosque aequales Habrocomis, qui tum circiter sextum decimum annum agens ordini epheborum adscribi coeperat, ac primas in ea pompa ferebat. Igitur armis accinctus, cunctisque copiis amatoriorum veneficiorum sibi circumdatis, adversus Habrocomen expeditionem suscipit. His indignatus Amor, (pervicax quippe deus, et superbe se spernentibus inexorabilis) machinam commolitur ad adolescentem nam et ipsi deo difficilis captu videbatur. Atqui sic se res habebat: ubi enim Habrocomes conspiciebatur, nulla sive sculpta, sive picta effigies conspicua erat, vel laudabatur. Quod si uspiam templum, aut simulacrum videbat Amoris, irridebat, declarabatque se qualemcumque Amorem, et corporis forma, et virtute antecedere.

Amorem sane neutiquam deum esse putabat, sed prorsus solebat reiicere, pro nihilo ducens: aiebat adeo, neminem umquam amore capi, neque isti deo subiici invitum. Quod si adolescentuli alicuius, virginisve formam laudari audiret, narrantes deridebat, utpote nescientes se unum pulcrum esse. Hinc valde superbire adolescens, et ingenii quidem praestantia, multo autem magis corporis forma gloriari, atque universa, quae pulcra dicerentur, ut se inferiora despicere: itaque nihil ei neque visum, neque auditum, videbatur esse dignum ad Habrocomen. Venerabantur adolescentem ut deum, fueruntque etiam nonnulli, qui adorarent, eique supplicarent. Ab Ephesiis omnibus summopere observabatur, sed et ab iis qui reliquam incolunt Asiam, magnamque de eo spem habebant fore, ut inter cives suos excelleret. Augescebat semper atque Habrocomis forma, florebantque in eo cum corporis decore simul animi bona: etenim cum omnibus studiis doctrinae operam dabat, tum variam musicam tractabat, consuetaeque illi exercitationes erant cithara, equitatio, armorum certamen. Huic e Themisto uxore indigena nascitur filius Habrocomes, eximium sane quiddam exsuperanti corporis pulcritudine, qualis antea neque in Ionia, nec usquam terrarum exstitit.

I.Ğrat Ephesi vir inter illic principes nomine Lycomedes.
